Rozmiar: 15909 bajtów

- 16 -

1278. Juli 15.

In nomine domini amen. Quod nostris semper servitoribus, a quibus obsequia digna memorie dinoscimur recepisse. indesinentia rependamus premia, dignum et iustum fore penitus arbitramur. Noverint igitur presentes et noscant posteri hanc paginam inspecturi, quod Nos Wladislaus dei gratia Dux Opoliensis intuentes fidelia servitia militis nostri Stephani, que nobis impendisse dignoscitur ex antiquo, dedimus sibi liberam optionem Villam suam que Sirdniza vulgariter dicitur, Iure Teutonico populandi, et omnes homines quos in prescripta villa locaverit, a Iurisdictione Castellanorum cxhimimus et Castrorum. Et nulli Iuri Polonico subiacebunt deinceps, sed Iure Teutonico prout superius dictum est, quemadmodum alij milites nostri Ius habentes Teutonicum, sine diminutione perfruentur. Et ut huiusmodi nostra donatio perenniter maneat inconvulsa, presentem paginam super ipsa conscribi precepimus et nostri Sigilli charactere fecimus insigniri. Datum in Curia nostra circa Golcowitz per manus Arnoldi in die divisionis Apostolorum A. D. M. CC. lxx. viij°. Testibus qui aderant infrascriptis, Vincentio Iaxiz, Stephano de Mozurow, Petro cognominato Iayco, Wociech de Goriz, Boguta militibus, et Iacobo Capellano Curie nostre et alijs quam pluribus.

Aus der Confirmation Kaiser Leopolds von 1660.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów